ch. 5
Dat.5.1
Haec dum geruntur, Artaxerxes reminiscens, a
quanto bello ad quam parvam rem principem ducum
misisset, se ipse reprehendit et nuntium ad exercitum
Acen misit, quod nondum Datamen profectum putabat, qui diceret,
ne ab exercitu discederet. hic priusquam perveniret, quo erat profectus, in itinere convenit, qui Aspim ducebant.
Dat.5.2
qua celeritate cum magnam
benivolentiam regis Datames consecutus esset, non
minorem invidiam aulicorum excepit, quod illum unum
pluris quam se omnes fieri videbant. quo facto cuncti
ad eum opprimendum consenserunt.
Dat.5.3
haec Pandantes, gazae custos regiae, amicus Datami, perscripta ei
mittit, in quibus docet eum in magno fore periculo,
si quid illo imperante adversi in Aegypto accidisset.
Dat.5.4
namque eam esse consuetudinem regiam, ut casus adversos hominibus tribuant, secundos fortunae suae:
quo fieri ut facile impellantur ad eorum perniciem,
quorum ductu res male gestae nuntientur. illum hoc
maiore fore in discrimine, quod, quibus rex maxime
oboediat, eos habeat inimicissimos.
Dat.5.5
talibus ille litteris
cognitis, cum iam ad exercitum Acen venisset, quod
non ignorabat ea vere scripta, desciscere a rege constituit. neque tamen quicquam fecit, quod fide sua
esset indignum.
Dat.5.6
nam Mandroclem Magnetem exercitui
praefecit; ipse cum suis in Cappadociam discedit coniunctamque huic Paphlagoniam occupat, celans, qua
voluntate esset in regem. clam cum Ariobarzane facit
amicitiam, manum comparat, urbes munitas suis tuendas tradit.